ARGENTUM

ARGENTUM
ARGENTUM
repertum ab Erichthonio; monetae aptatum primum, a Lydis; primo, tricliniis additum, a Carvilio Pollione: eô calceatos homines et iumenta, dicemus infra, Usus in sacris non exiguus: In Atrio enim Tabernaculi, iuxta Altare holocausti duplex hinc inde mensarum lapidearum ordo, quibus vasa aurea et argentea, ad oblationem necesiaria, im ponebantur, fuisse legitur Ezech. c. 40. v. 42. In Templo inprimis Salomonico auri Argentique summa ultra fidem erat: Ex Argento quoque tubae fuêre, de quibus infra. Ad usum ut transeam profanum, Romani primo aere, dein Argentô tandem aurô nummos signârunt. Et quidem aere illecti, facile ad Argentum traduci potuêre: puriori paulatim metallô avatitia digna erat et in compendium opes fuêre deducendae, quia creverant. Ad plebem asses et onera; noluit ultra nisi argentô manus nobilior inquinati: quod quando factum, dicat Plin. l. 33. c. 3. Pop. Romanus, ne argentô quidem signatô, ante Pyrrhum Regem usus est. Et distinctius: Argentum signatum est annô Urbis CCCC. LXXXV. Q. Ogulniô et C. Fabiô Coss. quinque annis ante primum bellum Punicum. Varro vero, apud Carisium Institut. l. 1. nummum argenteum conflatum primo a Servio Tullio, tradit. Quorum utrum sit, nummus ex argento fuit triplex Denarius, cuius nota, ut Volusius tradit, X. et partes Denarii Quinarius V. Sestertius HS. Libella, Sembella, Teruncius: e quibus Denarius Argentum simpliciter quoque dictus est. Plin. loc. cit. Nota argenti fuôre bigae atque quadrigae, et inde Bigati. Quadrigatique, vide infra ubi de Moneta. Sed et Argentô literas signôsleolim Clerum, docet Phrantzes l. 2. c. 10. Ego cum literis bullô argenteô insignitis, et iureiurandô sirmatis, et multô milite missus sum, ut Athenas et Thebas in potestatem reciperem. Luitprandus item in Legat. Tulerunt autem et alias literas argentô signatas, atque dixdrunt Papam vestrum etc. Annulos argenteos Libertinos gestôsle, yult Isidor. sed apud probatae fidei Auctores nihil simile legitur. Si tamen coniecturis agendum, iis plebs videtur usa: Plin. enim feminas plebeias sibi ex atgento compedes (ita annulos appellat) fecisse ait, l. 33. c. 12. Argentum succedit et auro, luxu feminarum plebis compides sibi ex eo facientium, quas induere aureas mos tristior vetat. Cum aurum penes Optimates, ferrum inter servos haeserit, vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 15. uti de argentea urna, in quam Athletarum sortes coniectae infra ubi de Homogrammis Scabellis duobus, quibus Athenis olim insidebant litigantes, ubi de Homicidio: de Argenteis Dianae templis, aliisque alibi. Addam saltem, cum vasa escaria vinariaque apud Romanos ex auro argentoque fuerint, ministrum fuisle peculiatem Argento praepositum, cuius meminit Asricanus ICtus: item alium ab Argento potorio: quô munere apud Liviam Augustam functa est Vibia Succesla, cuius meminit vetus Inscript. Praeterea viatorii argenti, ut et balnearis, miminisle ICtum, lege 40. ff. de auro et arg. leg. Scoenici quoque mentionem extare Romae in hortis Carpensibus, ubi ista legitur Inscr. T. ARLIUS. AUGUSTORUM. LlB. A. MEMPTUS. AB. ARGENTO SCARNICO etc. de quibus omnibus vide Pignorium Comm. de Servis, uti
de Argenti fodina olim celebri, infra yoce Hispania. Hodie nullibi Auri Argentique maior proventus est, quam in Regno Peruviano, eiusque provinc. celeberrimâ Potosi, de qua vide Ath. Kircherium Mundi Subterranei l. 10. sect. 4. c. 8. Quamquam alias omnis ille tractus Americae, a Tropico Cancri usque ad Tropicum Capricorni, metallorum feracissimus sit. Sed et in Germania ac Suecia Argentum eruitur etc. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 10. de Commerciis. Plura de Argento, apud Plin. l. 33. c. 16. et seqq.
Argenti varia epitheta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • argentum — argèntum m DEFINICIJA kem., v. srebro ETIMOLOGIJA lat. argentum …   Hrvatski jezični portal

  • Argentum — (lat.), Silber; A. ammoniatonitrĭcum, Salpetersaures Silberoxyd Ammoniak, s. u. Salpetersaure Salze; A. capellātum, Capellensilber; A. chlorātum, Chlor , Hornsilber; A. finum (A. regis, französisch Argent fin, A. du Roy), im Mittelalter reines… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Argentum — Argentum, Silber; A. colloidale, kolloidales Silber; A. foliatum, Blattsilber; A. nitricum, salpetersaures Silber; A. nitricum fusum, geschmolzenes (und in Stängelchen gegossenes) salpetersaures Silber, Höllenstein; A. nitricum cum kali nitrico,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Argentum — (lat.), Silber. A. nitrĭcum (fusum), salpetersaures Silber (Höllenstein); A. vivum, Quecksilber …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Argentum — Argentum, lat., Silber …   Herders Conversations-Lexikon

  • Argentum — vgl. Silber. Argẹntum ni̱|tricum: “Silbernitrat“, Höllenstein (zur Ätzung, als Antiseptikum und Adstringens) …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Argentum — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • Argentum — Silber; Ag (Symbol) * * * Ar|gẹn|tum 〈n.; s; unz.; Chem.〉 = Silber (1) [lat.] * * * Ar|gẹn|tum [griech. árgyros = Silber (griech. argós = weiß, glänzend)]: lat. Name für ↑ Silber. * * * Ar|gẹn|tum, das; [s]: lat. Bez. für …   Universal-Lexikon

  • Argentum — Ar|gen|tum das; [s] <aus gleichbed. lat. argentum, dies zu gr. arge̅s »weiß, glänzend«> lat. Bez. für Silber (chem. Element); Zeichen Ag …   Das große Fremdwörterbuch

  • argentum — sidabras statusas T sritis chemija apibrėžtis Cheminis elementas. simbolis( iai) Ag atitikmenys: lot. argentum angl. silver rus. серебро …   Chemijos terminų aiškinamasis žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”